- ARGYNNIS
- ARGYNNISVenus, ab Argynno puero ab Agamenone amato, qui cum frequentius natarer, in Cephiso flum periit, quo in loco sepelivit eum Agamemnon, ibidemque Veneris Argynnidos, i. e. turpidinis suae templum construxit. Propert. l. 3. Eleg. 6. v. 21.Sunt Agamemnonias testantia littora curas,Quae notat Argynni poena natantis aquae.Ubi aliae editiones Argini poena minantis. Turnebus, c. 33. l. 26. Advers. conatur hos versus explicare. A Polluce Α᾿ργεννος vocatur, a Stephano Α᾿ργυνος, a Plutarcho Α῎ργεος, in lib. quô bruta uti ratione docet; aitque, Agamemnona perlustrâsse totam Boeoriam pervestigando eum puerum, qui se fugiebat, eique morae praetexebat adversos ventos; ac demum se in lacu Copaide abluit, si forte ardorem suum una eluere posler. Haecille: Martial l. 7 Epigr. 14. Ad Arginnum puerum:Quis puer hîc nitidis adsitis Hyantidos undis?Et fugit ad dommam Naida? numquid Hylas?O bene quod selvâ rolitur Tirynthius istâ,Et quod amatrices tam prope fervat aquas!Securus licet hos fontes Arginne ministres,Nil faciunt Nymphae, ne velit ipse, cave.Haec fabula reitatur a Stephano, in Κήφιςςος, ut nos monet Parrhasius, qui Stephani integrô codice usus est, nam vulgo eâ parte mutilus circumfertur. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.